monumenta.ch > Plinius > sectio 110

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 110
{LI} In mellis operibus et aqua mulsa debet tractari. duo genera eius, subitae ac recentis, alterum inveteratae. repentina despumat melle praeclaram utilitatem have in cibo aegrotantium levi, hoc est alica eluta, viribus recreandis, ore stomachoque mulcendo, ardores refrigerando. frigidam enim dari utilius ventri molliendo. invenio apud auctores, decoctum bibendum alsiosis, item animi humilis et praeparci, quos illi dixere micropsychos.